ARMA

ARMA
I.
ARMA
Arma, clamor militaris concitantis se aliosque ad arma apud Stat. Theb. l. 7. v. 135.
Arma, arma insani, sua quisque, ignotaque nullo
More rapit.
Et l. 11. v. 305.
----- ----- ----- Arma,
Arma prius famuli etc.
Sic Virg. Aen. l. 2. v. 668.
Arma viri, ferte arma viri.
Alii. A cuius vocis frequentia, nota vox hodie usitata, Alarm. Vide quae de hac proclamatione militari eleganter adnotavit Iustus Zinzerlingius, in Promulside c. 51 et Casp. Bart. Animadv. ad Statium loc. cit.
II.
ARMA
provinc. et oppid. Regni Popayan, in America Meridionali prope fluv. Caucam.
III.
ARMA
quid sint, notum: proprie nempe, quae armos tegunt, scuta videlicet, quibus nos defendimur; sicut tela, a Graeco τῆλε, quae procul hostem arcent. Inde latius vox extensa. Aerea antiquitus fuisse, ex Homero, Strabone, Pausania, aliis, liquet; quam in rem, vide Casp. Barthium Animadv. ad Stat. Achilleid. l. 1. v. 413.
Aera domant Temesae.
Suspendebant ea Veteres si praesenti militiae idonea non essent, eaque quae essent usui sumebant e Templis; uti de Cimone legimus, quem, equi sui frenum suspendisse in Acropoli Athenarum Minervaeque dedicâsse; e Templo contra eius clypeum ibi pendentem refixisse, quod non equestri, sed navali militiâ iam opus esse cerneret, tradit Plut. in Vita eius. Hinc idem Stat. ibid. v. 423. de armis,
Velluntur postibus altis.
Eadem postea, peractâ militiâ, Diis suis dicabant. Idem l. 5. Sylv. 2. Protreptico Crispini v. 148.
Belligeris haec dona Deis, haec arma dicavit,
Cernis adhuc titulos? Hunc ipse, vocantibus armis,
Induit, hunc Regi rapuit thoraca Britanno.
In exsequiis Virorum praeclarorum concuti solita, discimus ex Livio, qui motus armorum vocat l. 25. In vestibulo primorum Castrorum rogum factum esse, armatum exercitum decurrisse, cum tripudiis Hispanorum, motibusque armorum et corporum suae cuique genti assuetis. Vide funera Romanorum Principum, apud Appiamm, Dionem, alios. Etiam cremata ad expiandas caedes dicemus infra voce Ignis, item Lux. Pignori vero ob foenus capere vetuisse veter. Graeciae Legis latores, qui tamen eos, qui illis uti debebant, nectendos permiserint, usque ad Solonem, habes apud Diodor. Sic. l. 1. Alba autem Heroibus praecipuis placuisse, ad ostentandam animi puritatem, similiter ex Scriptoribus constat. Hinc Aeschylus de Amphiarao,
------ ἀςπίδ᾿ ἔυκυκλον νέμων
Πάγχαλκον ἤυδα, σῆμα δ᾿ οὐκ ἐπην̑ κύκλῳ.
Οὐ γὰρ δοκεῖν ἀριςτος, ἄλλ᾿ εἶναι θέλει,
Βαθεῖαν ἄλοκα διὰ φρενὸς καρπούμενος,
Ε᾿ξ ἡ̈ς τὰ κεδνα βλαςτάνει βουλεύματα.
---- clypeum rotundum vibrans
Undique aeneum, dixit, signum vero non inerat orbi.
Non enim videri optimus, sed esse, volebat,
Profundo sulco animum impressus,
Unde tam praeclara oriuntur consilia.
Aliud est illud Virg. l. 9. Aen. v. 548.
---- Parmâque inglorius albâ,
de quo alibi etc. Atque haec primitiva vocis notio: pro Insignibus, ante annos demum circiter 400. Arma dici coepêre; quamvis alii huc trahant varia apud Poetas loca, ut Aen. l. 1. v. 187.
---- ---- celsis in puppibus arma Caici.
Item, l. 10. v. 80.
Pacem orare manu, et praefigere puppibus arma.
Et Horatii illud l. 1. Ep. 1. v. 4.
--- Veianius armis
Herculis ad postem fixis.
Vide in voce Insignia etc. Militaria arma alicui dare vel tradere; Item Armis militaribus aliquem donare, cingere, honorare, apud aliorum saeculorum Scriptores passim occurrunt, pro eo quod hodie dicitur, Equitem auratum creare. Sermo vetus, a Germanorum ritu deductus videtur, qui traditione scuri et frameae adolescentes ad militiam aptos, sollenniter admisêre, teste Tacitô de Germ. mor. c. 18. Ademptio vero eorum, gravissima apud omnes gentes poena est, ab initio militaris disciplinae: quâ Anglo-Saxones etiam libertatem adimebant. Et Germani quidem non solum Ethnici, sed et ad fidem conversi, eâ religione arma coluerunt, ut nihil facerent nisi armati. Epulabantur armati. Consilia armati inibant, pactiones armorum contactu firmabant: Armati etiam iurabant, vel armatâ dexterâ vel super armis interdum honoratioris alicuius, interdum suis propriis, velut Diis Penatibus, vide Aimonium l. 41. c. 26. ubi agit de foedere, inter Dagobertum Francum et Saxones. Imo arma ex more consecrabant; et si consecrata non essent, ea prius sacranda dare iuraturus tenebatur, qui sanctius iurandi ritus fuit. Quod obtinuit usque ad Carolum M. qui tandem statuit, ut omne Sacramentum super reliquias iuretur. Vide quoque hîc infra, ut et in voce Clypeus etc. de more vero tegendi infra Tegere arma. Nec omittendum, Arma olim aerea fuisse vulneraque iis inflicta, quia causticam et siccam inflammationem in vulnere relinquunt, facilius esse curata. Unde cuspis hastae Achilleae, ut et ensis Memnonis, coeteraque Heroum arma aerea fuisse dicuntur. Quô fine aes temperaturâ quâdam indurari solitum; sed eâ amissâ ad usum ferri homines rediisse, referunt Proclus et Tzetzes in Hesiodum. Vide Delrium ad Troades Senec. Actu. 2. v. 218.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • arma — arma …   Dictionnaire des rimes

  • ARMA 2 — ArmA II European cover Developer(s) Bohemia Interactive Studio Publisher(s) …   Wikipedia

  • Arma — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Arma (desambiguación). Armas de la Edad del Bronce. Un arma es una herramienta de agresión útil para la caza y …   Wikipedia Español

  • arma — (Del lat. arma, ōrum, armas). 1. f. Instrumento, medio o máquina destinados a atacar o a defenderse. 2. Mil. Cada uno de los institutos combatientes de una fuerza militar. El arma de infantería, de caballería, de artillería. 3. p. us. Rebato o… …   Diccionario de la lengua española

  • ARMA 2 — Entwickler Bohemia Interactive …   Deutsch Wikipedia

  • ArmA II — Éditeur 505 Games Morphicom pour l Allemagne Développeur Bohemia Interactive Studio Concepteur …   Wikipédia en Français

  • ArmA 2 — Éditeur 505 Games Morphicom pour l Allemagne Développeur Bohemia Interactive Studio Concepteur Bohemia Interactive Studio Date de sortie 29 Mai 2009 en Allemagne Téléchargeable en précommande le 17 juin 2009 en Europe 19 juin 2009 en Europe 26 j …   Wikipédia en Français

  • Arma 2 — Éditeur 505 Games Morphicom pour l Allemagne Développeur Bohemia Interactive Studio Concepteur Bohemia Interactive Studio Date de sortie 29 Mai 2009 en Allemagne Téléchargeable en précommande le 17 juin 2009 en Europe 19 juin 2009 en Europe 26 j …   Wikipédia en Français

  • arma — sustantivo femenino 1. Objeto que sirve para atacar o defenderse: arma antiaérea, arma nuclear, arma ligera, arma pesada, arma secreta. arma táctica. arma arrojadiza 1.1. Objeto que puede ser lanzado con intención de hacer daño: Una botella puede …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • armă — ÁRMĂ, arme, s.f. 1. Obiect, unealtă, aparat, maşină care serveşte în lupta împotriva inamicului, la vânat, în unele probe sportive etc. ♢ expr. A fi (sau a se afla) sub arme = a face serviciul militar. ♦ Parte dintr o armată specializată şi… …   Dicționar Român

  • ArmA — ArmA: Armed Assault Entwickler: Bohemia Interactive Verleger: 505 Games, IDEA Games , Licomp.Empik.Multimedia, Morphicon, akella, Atari Publikation …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”